De coetu superiore nonnulla



Infeliciter nobis contigit ut popina illa, quam die Iovi proximo petivimus, ornata quae videatur idque plurimis necnon pulcherrimis tabulis pictis, non tam apta ad conventum placidum serenumque fieret. Qua causa forte quis roget. Ecce causa: mos Hispanus taeterrimus ille sublatissima et immanissima voce colloquendi ubique viget, ita ut perbelle audias quod non vis, vix audire possis quod vis. Adde etiam illud, quod permulti sunt qui fumificent, eo quo res satis molesta mox fiat. Debemus ergo alium locum aptiorem quaerere.

Quibus obstantibus, coetus autem noster amabilis et iucundus evolutus est, quem tria tantum membra constituimus: Montserrat enim et Maria Iesus munere academico in schola sua fungi hac hora debuerunt, Violeta autem incommodo quodam morbo tres quattuorve per dies laboravit, ipsa quae iam Deo gratias fere plane convalescit.

De re technologica nonnulla colloquimur, de arte nempe blogorum interretialium conficiendorum deque eorum commodo emolumentoque multo quod discipuli obtinere valeant. Atque de proximis nostris itineribus, quae Pilar et Ansgarius facere debemus, haec Venetias, una cum discipulorum discipularumque grege hospites Italos sub nomine programmatis c. n. Comenius visitandos; Ursonem autem ille, ad sodales alios multos, qui V Itinera Cultus Classici.com participant, conveniendos. Quibus de rebus ad tempus narrandum est...
Ceterum proximum diem certum ad coetum faciendum instituimus, die nempe 27 mensis hodierni, sueta hora atque denuo in popina nomine Varsovia, ubi speramus fore ut angulum quemdam aptiorem inveniamus sive vocibus sive fumis vacuum...


Valeatis interea omnes...!

Comentarios