Ir al contenido principal

Entradas

Destacados

De sessione mense Novembri exeunte habita

Salvi una sitis salute amici amicaeque omnes lingua Latina quibus est cordi! De postrema apud nos quae est celebrata Circuli nostri sessione, ecquid novi speciosive dicendum sit? Haud multa sane, illo uno excepto, quod paucissimi tres participes cum numerati fuerimus, eo alacritatis in sermonibus serendis necnon iuncunditatis producti sumus raptique, quibus nec tempus inter colloquendum dilabens nec proxima negotia eaque inminentia servanda curae fuerint ulli, quod mirum valde! Quorum sermonum argumenta varia cum fuerint, ea quae a Laurentio nostro allocutio est composita  quin primum locum obtinuerit haud facile diceres:  PAUCA DE EDUCATIONIS SENSU (BREVE ALLOQUIUM CIRCULI LATINI LEGIONENSIS SOCIIS)             Salve. Hodie de educatione pauca dicere volo. Sicut professor in hoc credo: educare est non tantum mentem notitiis implere, tamquam vacuum vas (haec imago in quodam Aevi Medii scripto apparet), nisi, praecipue, ingenia quae homines in animo suo habent dis

Entradas más recientes

De huius anni nova sessione eademque nuperrime habita

De postremae sessionis anni praeteriti particula quadam

De novissima apud nos quam habuimus Circuli sessione

De postrema quam habuimus sessione

De conventu eo apud Anticariam nuper habito

De postrema quam habuimus sessione

De Festo Natalicio faustissime degendo

De proximo nostro conventu agendo

De prima ad novum tempus sessione habita

De Emeritensi conventu nuperrime habito...